monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 37.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 36. <<<     >>> 38.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 37.

1 Crisantus martyr, ut historia passionis declarat, post acceptam martyrii coronam cum Daria virgine multa populis sanitatum beneficia tribuebat.2 Et ob hoc etiam cripta super cos miro opere fabricata est, quae in arcorum modo transvoluta, firmissima stabilitate subsistit.3 Denique cum ad eius festa populorum frequentatio confluxisset, iniquissimus imperator, erectum in illius criptae introitu parietem, conclusa multitudine, iussit aedem harena ac lapidibus operiri, factusque est desuper mons magnus; idque gestum certissime ipsius manifestant scripta certaminis.4 Quae cripta diu sub hoc velamento permansit operta, donec urbs Romana, relictis idolis, Christo domino subderetur.5 Iam procedente tempore iam nulli erat cognitus locus ipsius sepulturae, donec domino · Iesu revelante patefactum est; cuius parte in una loci, interposito pariete, sepulchra martyrum Crisanti et Dariae segregata, parte in alia sanctorum reliquorum cadavera in unum sant congregata.6 Verum tamen pariete illo, qui est in medio positus, fenestram structor patefactam reliquit, ut ad contemplanda sanctorum corpora aditus aspiciendi patesceret.7 Ferunt etiam, quod eo tempore, quo ad sancta solemnia accedentes inclusi sunt, urceos argenteos ex metallo formatos cum vino, quod ad oblationem sacrificii divini offertur, secum homines detulissent, argentumque ibi remansisse manifestum est, eumque hodie a conspicientibus cerni.8 Sed quia iugiter mens humana turpibus erubescendisque cupiditatibus inhiat, subdiaconus quidam, viso per fenestram argento, cogitat intra se, quod postea, avaritia inpellente, conplevit.9 Nocte enim consurgens, ingressus est basilicam sanctorum, deinde per fenestram ingrediens cellulam ac per obscuritatem noctis palpans manibus, aliquos de urceis capit; deinde egredi cum praeda cupiens, per totam noctem circumiens, numquam potuit aditum, unde ingressus fuerat, repperire.10 Dato vero die, dum opera sua obtegi conscius sceleris voluit iuxta illud dominici oraculi dictum, quod: Omnis qui male agit odit lucem, ut non manifestentur opera eius, occultavit se in angulo cellulae tota die, ne videretur.11 Sequenti vero nocte quaesivit iterum aditum, sed repperire non potuit; sic per trium noctium curricula fecit.12 Tertia vero die cum iam fame cruciaretur, accessit coram populo ad fenestram, et relicto argento, confeseus est opus suum, egressusque est foris cum magna verecundia; nec latuit scelus quod gesserat populis qui aderant.13 Post multum vero temporis cognoscens hoc factum Damasus antestis sanctae sedis apostolicae, iussit diligentius operere fenestram, ubi et versibus decoravit locum.14 Et ibi benedicitur dominus noster Iesus Christus ad laudem nominis sui usque in hodiernum diem.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301