monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 36.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 35. <<< >>> 37.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 36.
1 Fons erat inriguus ruri cuidam infra territurium urbis Lemovicinac, cuius unda tam hortorum sata quam agrorum culta vel fovebat accessu vel impetu fecundabat.2 Deducebatur etiam, factis decursibus, per loca necessaria, ut, ubi cum natura non dabat, studium provocaret.3 Et erat tam dulcibus, vena exuberante, fluentis, ut gaudere cerneres holus sive virgultum, si fuisset ab eodem inrigatum.4 Opitulabatur etiam in eo gratia maiestatis divinae, ut, in quo fuisset fluentum emissum, velociter germina acciperent incrementum.5 Cumque cum incolae loci quasi ludum agentes per singula quaeque loca deducerent, insidiatoris, ut credo, invidia sub terra dehiscit, ac velut in stadiis duodecim in medium paludis, ubi nullum prorsus possit opus efficere, fluctibus sparsis, exoritur.6 Extemplo omnium mentes timor obsedit, ei novum quoddam advenire regioni; loci incolae praestulantur interitum, simulque et beneficium, quod habere consueverant, iugi fletu deplorant.7 Curriculum igitur unius atque alterius anni in hac ariditate pertransiit.8 Arescunt siti loci illius omnia, quae inrigare consueverat.9 Tertio quoque anno accidit, ut quidam iter agens beati Clementis martyris, cui iam supra meminimus, reliquias exhiberet, quas Aridio ipsius urbis presbitero, viro in omni sanctitate religiose, detulit.10 Ad quem cum die noctuque vicinia maesta penderent, confisi de eius oratione, quod, si peteret Dominum, fontem possit suo restituere loco, ait: 'Eamus', inquid, 'dilcctissimi, et si vera sunt, quae portitor noster adseruit, hacc esse Clementis martyris pignora, nunc apparebit, cum eius furit virtus manifestata'.11 Tunc cum psallentio ad locum fontis accedit.12 Et dictis psalmis, in oratione prosternitur; positisque sanctis reliquiis in ipso fontis aditu, petiit, ut, qui quondam in deserto damnatis ad secanda marmora flumen inriguum patefecit, in hunc locum aquas, quas prius pia indulserat clementia, Clementis iterum intercessio revocaret.13 Ilico vena recurrit ad aditum, magnas evomens aquas, illumque quem prius tenuerat alveum decurrendo replevit; admirantibus populis, inmensae gratiae Domino referuntur, qui et martyris virtutem prodidit et fidelis sui orationem implere dignatus est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2827.301