monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 30.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 29. <<<     >>> 31.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 30.

1 Andreas apostolus magnum miraculum in die solemnitatis suae profert, hoc est mannam in modum farinae vel oleum cum odore nectarco, quod de tumulo eius exundat.2 Per id enim, quae sit fertilitas anni sequentis, ostenditur.3 Si exiguum profluxerit, exiguum terra profert fructum; si vero fuerit copiosum, magnum arva proventum fructuum habere significat.4 Nam ferunt in aliquibus annis, in tantum e tumulo oleum exundare·, ut usque medium basilicae profluat rivus ille.5 Haec autem aguntur apud provintiam Achaiam, in civitate Patras, in qua beatus apostolus sive martyr pro Redemptoris nomine crucifixus praesentem vitam gloriosa morte finivit.6 Tamen cum oleum defluxerit, tantum odorem naribus praestat, ut putes ibi multarum aromatum sparsam esse congeriem.7 Quod non sine miraculo ac beneficio habetur in populis.8 Nam ex hoc seu inunctiones factae sive potiones datae plerumque languentibus commodum praestant.9 Post cuius gloriosam adsumptionem multae virtutes vel ad hoc sepulchrum vel per loca diversa, in qua eius reliquiae collocatae sunt, feruntur ostensae.10 De quibus pauca memorari non putavi absurdum, quia aedificatio est eclesiae gloria martyrum virtusque sanctorum.11 Tempore, quo, interfecto Chlodomere rege Francorum, se exercitus reparans Burgundiam devastabat, in quadam basilicam reliquiae iam dicti· apostoli cum Saturnini martyris tenebantur.12 Accensaque basilica, cum iam tegnorum moles dirueret, pauperes ac senes, quos barbaries reliquerat, flebant, dicentes: 'Vae nobis, qui tantorum pignorum hodie caremus auxilia; nec nobis ultra spes praesentis vitae manebit, ei haec deperierint'.13 His ita flentibus, nutu Dei adveniens Turonicus homo, condolens his lamentis et discens virtutem martyrum, non minus fide quam parma protectus, per medias ingreditur flammas, adprehensasque ab altare sanctas reliquias, nihil ab igne nocitus·, extulit foras, sed continuo ita constrictus est, ut gressum in antea agere non valeret.14 Tunc indignum se iudicans, qui eas ferret, unam puellam parvulam inpollutamque elegit a praeda, cui capsulam ad collum posuit et sic in patriam prospere accessit.15 Tunc conlocatis in altari Novivicensis eclesiae, ubi nulla adhuc sanctorum pignora habebantur, annis singulis devotissime eorum solemnia celebrabat.16 Cuius filius, cum haec post patris obitum non impleret, a febre quartana per annum integrum laborans, vovit, ut novam basilicam in eorum honore construeret; quo facto, amota febre, sanatus est.17 Sed nec hoc sine Divinitatis providentia actum reor, quod ea die, qua beatae reliquiae in alia sunt translata basilica, errantes homines a via, qui beati Vincenti reliquias deferebant, ad vicum ipsum delati sunt.18 Tunc rogante presbitero, diviserunt ei particulam pignorum, quam in sancto altari, unde alias abstulerat, conlocavit.19 Mummolus autem, cum Theodoberti regis tempore ad Iustinianum imperatorem pergens Constantinopolitani itineris viam navali evectu sulcaret, ad urbem Patras, in qua idem habetur apostolus, est adpulsus.20 Ac dum ibi cum satellitibus moraretur, infirmata visica, calculosus efficitur.21 Dehinc diversis doloribus artatus, febre consumitur; abataque delectatione comedendi atque bibendi, adventus mortis solius praestolatur.22 Igitur dum se ita fessum et sine spe vitae decernit, testamentum suum petit scribi, munitumque subscriptionibus ac sigillis, inquiri praecepit, forsitan aliquis reperiretur in civitate, qui peritus in arte medicinae possit perituro succurrere.23 Sed cum hoc episcopo, qui tunc praeerat, suggeritur, ait: 'Quousque vos, dilectissimi, casso fatigatis labore et inter homines requiritis medicinam, cum habeatur hic caelestis medicus, qui saepe infirmorum valitudines sine herbarum adminiculo, virtutis propriae depellat effectu? 'Et quis', inquiunt, 'est ille?' 'Andreas', ait, 'apostolus Christi'.24 Haec nuntiantes infirmo, rogat se portari ad beati sepulchrum.25 Cumque pavimento prostratus quae necessitas exigebat fideliter precaretur, medium fere noctis omnes qui aderant sopor obtenuit.26 Statimque infirmo conari eiciendae urinae inminit, tangensque unum puerorum, voce tenui vasculum postulat exhiberi, inlatumque, dum urinam nititur eicere, lapidem magnum emisit, qui tam validus fuit, ut cadens sonum in ipsa quae parata fuerat conca proferret.27 Tunc ablata febre cum omni dolore, navi restauratur incolomes·.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 29. <<<     >>> 31.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 30.