monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 28.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 27. <<<     >>> 29.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 28.

1 Paulus vero apostolus post revolutum anni circulum ipsa die, qua Petrus apostolus passus, apud urbem Romam gladio percussus occubuit.2 Ex cuius sacro corpore lac defluxit et aqua.3 Nec mirum, si lac eius manavit ex corpore, qui gentes incredulas et parturivit et peperit ac lacte spiritali nutritas ad cibum solidum Scripturarum Sanctarum opaca reserando perduxit.4 De cuius virtutibus multa quidem audivimus, sed de plurimis unum tantum miraculum studuimus declarare.5 Factum est autem in quodam loco, ut homo laqueum sibi ad extorquendam vitam, instigante diabolo, praepararet.6 Cumque secretum cellulae, in qua haec ageret, repperisset, funem trabi transmissum, laqueum coepit innectere, nomen tamen semper Pauli apostoli invocabat, dicens: 'Adiuva me, sanctae Paulae!' Et ecce umbra squalida atque funesta, quae nihil minus vultu quam diabolum similabat, apparuit ei, hortans ac dicens: 'Heia, age, ne moreris; expeti celerius quae coepisti'.7 At ille cum opus hoc, id est vitae extorquendae, pararet, semper agebat: 'Beatissime Paule, esto adiutor meus!' Denique expedito iam laqueo, cum vehementius urgueretur ab umbra, ut collum inmitteret, subito adfuit alia umbra huic similis, dicens ei quae cum homine erat: 'Fuge miserrime! En Paulum apostolum huc venientem! Invocatus enim ab hoc homine, ecce adest!' Tunc evaniscentibus umbris, hic ad sensum suum reversus et crucem virtutis dominicae pectori nutanti depingens, paenitentiam, genis lacrimarum imbre perfusis, agebat, cur ista temptasset.8 Unde manifestum est, hunc eundemque hominem per virtutem beati apostoli ab hoc saevae mortis praecipitio fuisse salvatum.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301