monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 27.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 26. <<<     >>> 28.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 27.

1 Petrus apostolus ob humilitatem docendam caput desuper tundi instituit; qui ab apostolis ceteris episcopus ordinatur, Romae cathedram locavit.2 Cuius oratione vel Pauli Simonis magi calliditas vel detecta est vel obruta.3 Extant hodieque apud urbem Romanam duae in lapide fossulae, saper quem beati apostoli, deflexu poplite, orationem contra ipsum Simonem magum ad Dominum effuderunt.4 In quibus cum de pluviis limphae collectae fuerint, a morbidis expetuntur, haustaeque mox sanitatem tribuunt.5 Sanctus vero Petrus apostolus, ut praefati sumus, post Neroniana ac Simoniaca bella ad crucem venisset, impleto iam felicis trophei certamine, resupinis ad caelum vestigiis se expetiit crucifigi, indignum se vociferans ut Dominum exaltari.6 Sicque dirigens spiritum vivacem in astris, sepultus est in templo quod vocitabatur antiquitus Batecanum, quattuor ordines columnarum valde admirabilium numero nonaginta sex Habens.7 Habet etiam quattuor in altare, quod sunt simul centum, praeter illas quae ciborium sepulchri sustentant.8 Hoc enim sepulchrum sub altare collocatum, valde rarum habetur.9 Sed qui orare desiderat, reseratis cancellis, quibus locus ille ambitur, accedit super sepulchrum; et sic fenestella parvula patefacta, inmisso introrsum capite, quae necessitas promit efflagitat.10 Nec moratus effectus, si petitionis tantum iusta proferatur oratio.11 Quod si beata auferre desiderat pignora, palliolum aliquod momentana pensatum iacet intrinsecus; deinde vigilans ac ieiunans, devotissime deprecatur, ut devotionis suae virtus apostolica suffragetur.12 Mirum dictu! Si fides hominis praevaluerit, a tumulo palliolum elevatum ita imbuitur divina virtute, ut multo amplius, quam prius pensaverat, ponderetur; et tunc seit qui levaverit, cum eius gratia sumpsisse quod petiit.13 Multi enim et claves aureas ad reserandos cancellos beati sepulchri faciunt, cui ferentes pro benedictione priores, quibus infirmitates tribulantum medicantur.14 Omnia enim fides integra praestat.15 Sunt ibi et columnae mirae eligantiae candore niveo quattuor numero, quae ciborium sepulchri sustenere dicuntur.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301