monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 23.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 22. <<< >>> 24.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 23.
1 Est et illud inlustre miraculum de fontibus Hispaniae, quos Lusitania provintia profert.2 Piscina namque est apud Osen campum antiquitus sculpta et ex marmore vario in modum crucis miro conposita opere.3 Sed et aedes magnae claritatis ac celsitudinis desuper a christianis constructa est.4 Igitur cum dies sacer post curriculum anni decedentis advenerit, quo Dominus, confuso proditori, misticam discipulis praebuit cenam, conveniunt in loco illo cum pontifice cives, iam odorem sacri praesentientes aromatis.5 Tunc data oratione sacerdos, ostia templi iubent simul muniri signaculis, adventum virtutis dominicae praestolantes.6 Die autem tertia, quod est sabbati, convenientibus ad baptizandum populis, adveniens episcopus cum civibus suis, inspectis signaculis, ostia reserat clausa.7 Ac mirum dictu, piscinam, quam reliquerant vacuam, repperiunt plenam, sed ita cumulo altiore refertam, ut solet super ora modiorum triticum adgregari; videasque huc illucque latices fluctuare nec parte in diversa defluere.8 Tunc cum exorcismo sanctificatum, conspersum desuper chrysma, omnis populus pro devotione haurit et vas plenum domi pro salvatione reportat, agros vineasque aspersione saluberrima tutaturus.9 Et cum exinde multitudo amphorarum sine collecto numero hauriatar, numquam tamen vel cumulum minuit; licet, ubi infans primus intinctus fuerit, mox aqua reducitur, et baptizatis omnibus, limphis in se reversis, ut initio produnt nescio, ita et fine clauduntur ignaro.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2827.301