monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 46 > 14 > 68. > 13. > 19.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 18. <<<     >>> 20.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 19.

1 In urbe autem Turonica est eclesia sanctae Mariae virginis ac Iohannis baptistae nomine consecrata, in qua periuribus ultio divina apparuit.2 Quidam autem cum ad periurandum in hac eclesia fuisset ingressus, at ubi manus ante altare stans sursum extulit, ut sacramentum mendax proferret, statim resupinus ruens, ita caput in pavimentum conlisit, ut vix vel vivens erigi potuisset.3 Ad se autem reversus dolum periurii, quod occultabat, publice patefecit.4 Vidimus enim et nos quosdam de Turonicis in loco eodem periurasse, qui ita divino indicio condemnati sunt, ut in ipsius anni curriculo finirentur a saeculo.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301