monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 17.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 16. <<< >>> 18.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 17.
1 Sunt antem et ad Levidam civitatem aquae calidae, in quibus, Hiesus Nave lavare solitus erat, ubi similiter leprosi mundantur.2 Est autem ab Hiericho duodecim milia.3 Prope autem Hiericho habentur arbores, quae lanas gignunt.4 Exhibent enim poma in modum cucurbitarum, testa in circuitu habentes dura, intrinsecus enim plena sunt lanae.5 Et de his enim ferunt ipsi Hiesu Nave solere fieri indumenta.6 Sed et hodieque tales exhibent lanas, ex quibus nos a quibusdam delatas vidimus et admirati sumus vel candorem vel subtilitatem earum.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2827.301