monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5. > 1. > XXXVII. > XV. > XV. INCIPIT DE SANCTO SENOCH ABBATE. > 55. > 67. > 6 > XLVIII. > V. > 12 > 9. > 13. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI NONI. > XX. > XIV. > I. > X. > I. INCIPIT DE SANCTIS ROMANO ATQUE LUPICINO ABBATIBUS. > 23. > XXIII. > 1. > 15. > I. > 55. > 29. > XXXIII. > 11. > XVIII. > 17. > XV. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SECUNDI > XI. > XXIX. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI PRIMI. > 10. > XXVI. > XVII. > 37. > 9. > 16. > X. > XXXVII. > 54. > 79. > X. > 48. > XVI. > 64. > XLIII. > XLV. > 21. > 55. > 9 > XXVII. > XXI. > 20. > 45. > 56. > XLV. > XX. > 52. > XLII. > 9. > 23. > 40. > 24. > 86. > VIII. > 97. > XXXIX. > 15.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 14. <<< >>> 16.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 15.
1 Sub huius urbis territurio apud vicum Alangaviensim mulier quaedam ex incolis, conspersam dominica die farinam, panem formavit, quem, segregatis prunis, cinere ferventi contegit decoquendam.2 Quod cum fecisset, protenus ei manus dextera divino igne succensa coepit exuri.3 At illa vociferans ac plangens, basilicam huius vici, in qua reliquiae beati Iohannis retenentur, expetiit.4 Et oratione fusa, vovit in hac die divino nomini consecratam nullam operam exercere, nisi tantum orationi vacare.5 Nocte vero sequenti fecit cereum in altitudinem status sui.6 Tunc in oratione pernoctans, tentum tota nocte manu propria cereum, restinctis ardoribus, incolomis est egressa.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2827.301