monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 13.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 12. <<< >>> 14.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 13.
1 Nam quaedam mulier a Maurienna urbe progrediens, ipsius praecursoris reliquias expetivit et ita se constrinxit vinculo iuramenti, ut non ante a loco discederet, nisi de membris eius mereretur quicquam accipere.2 Sed cum inpossibile haec incolae loci narrarent, prosternebatur cotidie ante sepulchrum, orans sibi, ut diximus, de sanctis artubus aliqua condonari.3 In qua intentione integrum duxit annum, similiter et aliam, iugi semper oratione deposcens.4 Tertio vero ingrediente anno, cum orationem suam pervenire non cerneret ad effectum, proiecit se ante sepulchrum et obtestatur, non se exinde surrecturam, priusquam haec petitio obteneretur a sancto.5 Septima vero die.6 cum iam inaedia defeceret, apparuit super altare pollex mirae candoris ac lucis effulgens.7 Cognitum autem mulier Dei donum, surrexit a pavimento, factamque capsulam auream, in ea recondidit quae Domino largiente meruerat, et sic gaudens remeavit ad propria.8 Impletumque est in illa, quod Dominus ait in euangelio: Amen dico vobis, quod, si perseveraverit pulsans, et si non surgit, pro eo quod amicus sit, propter inprobitatem tamen eius surgit et tribuit ei, quotquot habet necessarios.9 Post haec tres episcopi advenientes de civitatibus suis ad adorandum in hoc loco, voluerunt partem de hoc pignore elicere; positumque in medio, nihil omnino auferre potuerunt.10 Tunc una vigilantes nocte, deprecati sunt, ut aliquid mererentur a pollice; positumque sub eo lenteum, dum partem auferre conantur, una ex eo gutta sanguinis cecidit super lenteum.11 Quod cernentes, duas deinceps noctes vigilant.12 Deinde prostrati coram sancto altare, dum supplicant, ut adhuc maius aliquid mereantur a pollice, duae iterum ex eo fluxerunt guttae.13 At illi gavisi, collegentes devote quae Dominus dederat, iuxta numerum servorum suorum diviserunt lenteum cum guttis suis, quae non sine grandi admiratione urbibus intulerant.14 Et quia locus ille Mauriennensis ad Taurinensim quondam urbem pertenebat, tempore illo, quo Rufus erat episcopus, ait archidiaconus eius ad eum: 'Non est aequum, ut hoc pignus in loco viliori teneatur, sed surge et accipe eum et defer ad Taurinensim eclesiam, quae plus popularis habetur'.15 Cui ille respondit, quia haec agere non audebat.16 Archidiaconus dixit: 'Ego hoc deferam, si permittis'.17 Et episcopus: 'Fac, quod libet'.18 Tunc archidiaconus accedens ad locum, dam vigilias caelebrat, mittit manum ad capsulam.19 Mox amens effectus, accensus febre, die tertio spiravit, factosque est timor magnos omnibus, nec quisquam ultra beata pignora ausus est mutare.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2827.301