monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 11. <<< >>> 13.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 12.
1 Quoniam Vasatinsis urbis meminimus, operae praetium puto miraculum, quod in ea Dominus largitus est, memorare.2 Tempore, quo dinturna obsidione vallabatur a Chunia, omni nocte sacerdos, qui praeerat, circuibat psallendo et orabat nec ab ullo auxilium nisi Domini misericordiam requirebat.3 Hortabatur omnes orare et non deficere, adserens, humiles preces caelorum ianua penetrare.4 Hostis vero in circuitu depopulabat villae, domos tradebat incendio, agros vineasque, pecora intromissa, vastabat; sed sacerdoti bono opere insistenti celeriter virtus divina adfuit.5 Una nocte visum est ipsi barbarorum regi, quasi psallentes homines in vestimentis albis, accensis cereis, circuire muros urbis.6 Et indignans ait: 'Quae est haec perversitas et securitas vana, ut obsessi, quasi dispectis nobis, canticis nescio quibus ac laudibus perstrepant? Vere, quia digni sont perditioni'.7 Et statim misit ad urbem nuntios, interrogantes, quid sibi ista velint.8 At illi negant, scire se quae dicuntur neque de his aliqua persensisse.9 Alia vero nocte vidit quasi globum magnum ignis super urbem discendere, et ait: 'Si contra nos hii obsessi contumaciter agunt nec nos metuunt, vel caelestis eos ira consumit'.10 Cumque non videret, ullum ab urbe incendium consurgere, misit iterum interrogare, quae essent quae viderat.11 Similiter negaverunt, nihil se omnino vidisse.12 Tunc rex Gausericus ait: 'Si haec isti nesciunt, manifestum est, quod Deus eorum adiuvat eos', et statim discessit a loco illo.13 Sacerdos autem, convocatis civibus, vigilias celebrat et missarum agit festa pro liberatione populi sui.14 Dum autem haec ageret, respiciens sursum, vidit super altare quasi de camera templi cadere tres guttas aequales magnitudine, claritate, candorem cristalli vincentes.15 Cumque omnes cum admiratione et stupore vehementi intenderent, easque nullus auderet attingere, Petrus quidam presbiter, qui, ut res ipsa adserit, magni meriti erat, exhibitam argenteam patenam, guttas collegere nititur.16 Quae dum per altare vago cursu rotantur, defluentes in ipsam patenam, statim in se coniunctae, quasi unam gemmam pulcherrimam effecerunt, patuitque evidenti ratione, contra iniquam et Deo odibilem Arrianam heresim, quae eo tempore pullulabat, haec acta.17 Agnitumque est, sanctam Trinitatem in una omnipotentiae aequalitate connexam, nullis garrulationibus posse disiungi.18 Tunc gavisus populus et intellegens, munus sibi indultum fuisse divinitus, conferens aurum gemmasque pretiosas, crucem fecit, in qua hanc gemmam statuit.19 Sed protenus omnes reliquae gemmae, hac accedente, ceciderunt.20 Tunc pontifex intellegens, non esse consortium caelestibus cum terrenis, fabricatam crucem ex auro purissimo, eam gemmam media intercapidine locat et populo adorandam praebet.21 Nec mora, fugato, ut diximus, hoste, civitas liberata est.22 Iam ex hoc multi infirmi, hausto vino vel aqua, in qua gemma abluitur, protinus sanitati redduntur.23 Denique cum adorata fuerit, si a peccato est homo inmunis, et ipsa apparet clara; ceterum si, ut plerumque adsolet, humanae fragilitati aliquid detulerit criminis, tote ei videtur obscura; miramqne praebens discretionem inter innocentem et noxium, cum uni atra, alteri monstretur splendida.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2827.301