monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIII. > XVIII. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SECUNDI > XI. > XXIX. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI PRIMI. > XXVI. > XVII. > XXXVII. > 54. > 79. > X. > 64. > XLIII. > XLV. > 21. > 9 > XXI. > 45. > XLV. > 52. > 40. > VIII. > XXXIX. > X. > 29. > 11.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 10. <<< >>> 12.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 11.
1 Iohannes vero baptista astu Herodis per Herodiaden, uxorem fratris, in carcere conligatur.2 Tunc temporis a Galliis matrona quaedam Hierusolymis abierat pro devotione, tantum ut Domini et Salvatoris nostri praesentiam mereretur.3 Audivit autem, quod beatus Iohannes decollaretur; cursu illuc rapido tendit, datisque muneribus, supplicat percussori, ut eam sanguinem defluentem collegere permitteret non arceri.4 Illo autem percutiente, matrona concam argenteam praeparat, truncatumque martyris caput, cruorem devota suscepit; quam diligenter in ampullam positum, patriae detulit et apud Vasatensem urbem, aedificata in eius honore eclesia, in sancto altare collocavit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2827.301