monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 8.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 7. <<< >>> 9.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 8.
1 Maria vero gloriosa genetrix Christi ut ante partum ita virgo creditur et post partum, quae, ut supra diximus, angelicis choris canentibus, in paradiso, Domino praecedente, translata est.2 Cuius basilica ab imperatore Constantino admirabili opere fabricata renidet, ad quam adductae colummae, cum prae magnitudine levare non possint, eo quod esset circuitus earum sedecinum pedum, ac diebus singulis casso labore fatigarentur, apparuit artifici sancta virgo per visum, dicens: 'Noli maestus esse; ego enim tibi ostendam, qualiter hae quaeant elevari columnae'.3 Et ostendit ei, quae aptarentur machinae, qualiter suspenderentur trocleae atque funes, extenderentur officia, illud addens: 'Coniunge tecum tres pueros de scolis, quoram hoc adiutorium possis explere'.4 Quo cum ille evigilans quae praecepta fuerant coaptasset, vocatis tribus pueris ab scolis, erexit summa velocitate columnas.5 Praestitum est populis expectare miraculum admirandum, ut, quod multitudo virorum fortium levare nequiverant, tres pueruli absque virtute perfecti operis sublevarent.6 Huius festivitas sacra mediante mense undecimo caelebratur.7 Nam in oratorio Marciacensis domus Arverni territurii eius reliquiae contenentur.8 Adveniente vero hac festivitate, ego ad caelebrandas vigilias eum accessi.9 Cumque per obscuram noctem properarem oratorium, suspicio a longe per fenestras ita inmensam claritatem effulgere, ut putaretur ibi multitudo lignorum ac cereorum esse accensa.10 Credens igitur, quod aliqui devotorum iam nos ad celebrandas vigilias praecessissent, accedo ad ostium, pulso nec quemquam invenio, repertumque ostium clave munitum, cuncta silentio data deprehendo.11 Quid plura? Transmittimus ad custodem, cui tunc erat observandi cura, ut scilicet ostium, clave exhibita, reseraret.12 Dum autem ille venit, nos accendimus a foris cereum.13 Interea aperitur sponte et ostium; ingressisque nobis, credo a caligine peccatorum meorum, claritas, quam admirabamur a foris, apparente cereo nostro, discessit; nihil tamen praeter virtutem gloriosae virginis aliud penitus videre potuimus, unde claritas illa fuisset exorta.
Gregorius Turonensis HOME