monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 7.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 6. <<< >>> 8.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 7.
1 De tunica vero beati corporis non consuta, desuper contexta per totum, quod iuxta Davitici vaticinium sub sorte iacuerit, fides euangelica pandit.2 Ait enim: Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortes.3 De hac vero inmaculati Agni tunica quae a quibus audivi silere nequeo.4 Ferunt autem in civitatem Galateae, in basilica quae Ad sanctos archangelos vocitatur retenere.5 Est enim haec civitas ab urbe Constantinopolitana quasi milibus 150, in qua basilica est cripta abditissima; ibique in arca lignea hoc vestimentum habetur inclausum.6 Quae arca a devotis atque fidelibus cum summa diligentia adoratur, non inmerito digna, quae hoc vestimentum retinet, dominicum corpus vel contingere meruit vel velare.
Gregorius Turonensis HOME