monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 5. <<<     >>> 7.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 6.

1 De lancea vero, harundo, spungia, corona spinea, columna, ad quam verberatus est Dominus et redemptor Hierusolymis.2 Ad hanc vero columnam multi fide pleni accedentes, corrigias textiles faciunt eamque circumdant; quas rursum pro benedictione recipiunt, diversis infirmitatibus profuturas.3 Ferunt etiam, ipsas coronae sentes quasi virides apparere; quae tamen si videatur aruisse foliis, cotidie tamen revirescere virtute divina.4 Prodit et ex monumento, quo dominicum iacuit corpus, mira virtus, quod saepius terra naturali candore radiante repletur, et exinde iterum ablata aqua conspergitur, de qua turtolae parvulae formantur ac per diversis mundi partibus transmittuntur; de quibus plerumqne infirmi sanitates hauriunt.5 Illud est trepudiabile, quod saepissime accessus serpentium vitant.6 Sed quod ego temerarius de his loqui audeo, cum fides reteneat, omne quod sacrosanctum corpus attigit esse sacratum?
Gregorius Turonensis HOME