monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 4. <<< >>> 6.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 5.
1 Crux dominica, quae ab Helena augusta reperta est Hierusolymis, ita quarta et sexta feria adoratur.2 Huius reliquias et merito et fide Helenae conparanda regina Radegundis expetiit ac devote in monasterium Pictavensim, quod suo studio constituit, collocavit; misitque pueros iterum Hierusolymis ac per totam Orientis plagam.3 Qui circumeuntes sepulchra sanctorum martyrum confessorumque, cunctorum reliquias detolerant, quae in arca argentea cum ipsa cruce sancta locatas, multa exinde miracula conspicere meruit.4 De quibus illud primum exponam, quod ibidem Dominus in diebus passionis suae dignatus est revelare.5 Sexta feria ante sanctum pascha, cum in vigiliis sine lumine pernoctarent, circa horam tertiam noctis apparuit ante altare lumen parvulum in modum scintillae; deinde ampliatum, huc illucque comas fulgoris spargens, coepit gradatim in alto conscendere, effectaque pharus magna obscurae nocti vigilantique plebicula lumen praebuit supplicanti.6 Inlucescente quoque caelo paulatim deficiens, data terris luce, ab oculis mirantum evanuit.7 Ego autem audiebam saepius, quod etiam lychni, qui accendebantur ante haec pignora, ebullientes virtute divina, in tantum exundarent oleum, ut vas subpositum plerumque replerent; et tamen iuxta stultitiam mentis durae numquam ad haec credenda movebar, donec brutam segnitiem ipsa ad praesens, quae ostensa est virtus, argueret.8 Ideoque quae oculis propriis viderim, explicabo.9 Causa devotionis extetit, ut sepulchrum sancti Helari visitans, huius reginae adirem colloquia.10 Ingressusque monasterio, consalutatam reginam, coram adoranda cruce ac sacris beatorum prosternor pignoribus.11 Denique, oratione facta, surrexi.12 Erat enim ad dexteram lychnus accensus, quem cum stillis frequentibus defluere conspexissem, testor Deum, quia putavi, quasi vas esset effractum, quia erat ei conca subposita, in qua oleum defluens decidebat.13 Tunc conversus ad abbatissam, aio: 'Tantane te retenet mentis ignavia, ut integrum cicendile laborare non possis, in quo oleum accendatur, nisi effractum quo defluat ponas?' Et illa: 'Non est ita, domine mi, sed virtus est crucis sanctae, quae cernis'.14 Tunc ego ad me reversus et ad memoriam revocans quae prius audieram, conversus ad lychnum, in modum ollae ferventis magnis fluctibus exundare ac per horam ipsam, undis intumescentibus, superfluere et, ut credo, ad incredulitatem meam arguendam magis ac magis augeri, ita ut in unius horae spatio plus quam unum sestarium redderet vasculum, quod quartarium non tenebat.15 Admiratusque silui ac virtutem adorandae crucis deinceps praedicavi.16 Puella quaedam Chrodigildis nomine, dum post mortem patris in urbem Cenomanicae territurio resederet, oculorum amissione multatur.17 Postquam autem ex iussione Chilperici regis, adhuc beata Radegundae regina superstite, ad antedicti monasterii transmisisset regulam, ipsa beatissima ostendente, ante sanctam prosternitur arcam; ibique cum reliquis sanctaemonialibus vigilias explicans, dato mane hisdem discedentibus, prostrata solo in eodem loco quievit, apparuitque ei per visum, quasi aperiret aliquis oculos eius, et unum sanitati redditum, dum cum alio laboraret, subito ad ostii reserati sonum expergefacta, unius oculi lumen recepit.18 Quod non ambigitur, haec per crucis virtutem fuisse praestitum.19 Inergumini, clodi et alii quoque infirmi persaepe in hoc loco sanantur.20 Actenus hinc.21 Speciosi autem omnique metallo nobiliores dominicae crucis clavi, qui beata membra tenuerunt, ab Helena regina post ipsius sacrae crucis inventione reperti sunt; et de duobus quidem frenum imperatoris munivit, quo facilius, si adversae gentes restitissent principi, hac virtute fugarentur.22 De quibus non est ignotum Zacchariam vaticinasse prophetam: Erit, inquit, quod in os equi ponitur, sanctum Domini.23 Eo enim tempore Adriaticum mare magnis fluctibus movebatur, in quo tam frequentia erant naufragia ac dimersio hominum, ut vorago navigantium diceretur.24 Tunc provida regina, condolens excidia miserorum, unum ex quattuor clavis deponi iubet in pelago, confisa de Domini misericordia, quod saevas fluctuum commotiones facile possit obpraemere.25 Quo facto, redditur mare quietum, tranquillaque deinceps navigantibus flabra praestantur.26 Unde usque hodie nautae sanctificatum mare veneranter cum ingressi fuerint, ieiuniis orationibusque et psallentio vacant.27 Clavorum ergo dominicorum gratia quod quattuor fuerint, haec est ratio.28 Duo sunt adfixi in palmis et duo in plantis; et quaeritur, cur plantae adfixae sint, quae in cruce sancta dependere visae sint potius quam stare? Sed in stipite erecto foramen factum manifestum est.29 Pes quoque parvulae tabulae in hoc foramen insertus est; super hanc vero tabulam tamquam stantis hominis sacrae adfixae sunt plantae.30 Quaeritur etiam, quid de his clavis fuerit factum.31 Duo sunt, quae supra diximus, aptati in freno, tertius proiectus in fretum, quartum adserunt esse defixum in capite statuae Constantini, quae civitati, ut aiunt, totae excelsior esse suspicetur, scilicet ut tota cui eminet munitionem salutis quodadmodo galea coronata est.32 Magnam adserunt virtutem esse huius freni, quod ambigeri nequaquam potest; quod Iustinus imperator publicae expertus ac suis omnibus patefecit.33 Inlusus enim a quodam mago propter pecuniam emissam, quae sibi daemonis umbra intolerabilis per duarum curricula noctium sustenuisset insidias; sed cum tertia nocte frenum capiti collocasset, locum insidiandi inimicus ultra non habuit, repertumque auctorem insidiarum gladio perculit.34 Nobis vero, quae sit virtus ligni huius, hoc modo manifestum est.35 Advenit quidam, qui nobis pallulam holosiricam valde vetustam exhibuit, dicens, ab hac Hierusolymis crucem Domini involutam fuisse.36 Quod cum apud rusticitatem nostram incredibile haberetur, ac rimaremur sollicitae, unde ei tanta ibidem fuisset gratia, ut ista meruisset, cum sciamus, in tempore, quo sacrum hoc lignum adoratur, non solum exinde nihil quemquam mereri, sed etiam inportunius accedentem verberibus arceri, respondit: 'Quando', inquit, 'Hierusolymis abii, Futen abbatem repperi, qui magnam cum Sophia augusta gratiam habuit; huic enim omnem Orientem quasi praefectum commiserant.37 Huic me subdidi, et cum ab Oriente regrederer, ab hoc et sanctorum pignora et hanc pallam, de qua eo tempore sancta crux involvebatur, accepi'.38 Postquam mihi vir ille retulit et hanc mihi pallam tradidit, praesumpsi, fateor, eam abluere et frigoriticis potum dare; sed mox, opitulante virtute divina, sanabantur.39 Scindebam etiam exinde plerumque particulas et dabam religiosis pro benedictione.40 Uni vero abbati partem divisi, qui post duos ad me annos rediens, cum sacramento adseruit, duodecim ab ea inerguminos, tres caecos duosque paralyticos fuisse sanatos.41 Muto cuidam ipsam pallam in os posuit, sed cum dentes linguamque eius attigit, statim vocem eloquiumque restituit.42 Quod nos fideliter credere, ipsa Domini promissio inlicet, dicens: Omnia, quaecumque petieritis in nomine meo, credite, quia accipietis, et venient vobis.
Gregorius Turonensis HOME
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 4. <<< >>> 6.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5.