monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 2. <<<     >>> 4.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 3.

1 Igitur Iudaei furore succensi, falsis accusationibus circumdantes Iustum, tradiderunt morti et crucis adfixione damnaverunt.2 Quem Deus pater suscitavit a mortuis tertia die, solutis doloribus mortis, quoniam inpossibile erat eum apud inferos reteneri, sicut ait apostolus Petrus.3 Post haec promittens Paraclytum et imbuens caelestibus doctrinis apostolos, victor ascendit ad caelos, venturumque se ad iudicandum, angelis testantibos, repromittens, dicente apostolici actus historia: Hic Iesus, qui receptus est a vobis, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in caelum.
Gregorius Turonensis HOME