monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , LIBER PRIMUS MIRACULORUM IN GLORIA MARTYRUM BEATORUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI EPISCOPI TURONICI. <<< >>> 2.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 1.
1 Nato ergo domino nostro Iesu Christo secundum carnem in Bethlem oppido in diebus Herodis regis iuxta fidem euangelicam, magi ab oriente venerunt Hierusolymis, dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum, et reliqua.2 Est autem in Bethlem puteus magnus, de qua Maria gloriosa aquam fertur hausisse.3 Saepius aspicientibus miraculum inlustre monstratur, idest stella ibi mundis corde, quae apparuit magis, ostenditur.4 Venientibus devotis ac recumbentibus super os putei, operiuntur lenteo capita eorum.5 Tunc ille, cuius meritum obtenuerit, videt stellam ab uno pariete putei super aquas transmigrari ad alium in illo modo, quo solent super caelorum circulo stellae transferri.6 Et cum multi aspiciant, ab illis tantum videtur, quibus est mens sanior.7 Nonnullos vidi, qui eam adserebant se vidisse.8 Nuper autem diaconus noster retulit, quod cum quinque viris aspexit, sed duobus tantum apparuit.
Gregorius Turonensis HOME