monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 50
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XLIX. Quod de eiusdem reliquiis multi infirmi sanati sunt. <<<    

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT L. De alio caeco illuminato.

1 Sed quoniam non est absurdum, si beatus Iulianus cum Ioanne aut Martino dona sanitatum impertiat, cum quibus victor saeculi in coelo tripudiat, referam adhuc qualiter cum Nicetio Lugdunensi simili virtute floruerit.2 Igitur infra terminum territorii Turonici, Litomeris quidam in honore sancti Martyris basilicam aedificavit, in qua nos ex more ad benedicendum evocati, sancti Iuliani martyris, cum Nicetii Lugdunensis, reliquias collocavimus.3 Sed non multo post tempore caesus adveniens, dum fideliter orationem fudit, visum recipere meruit. Memini huius caeci in libro Vitae sancti Nicetii (Vitae Patrum cap. 8), quia dignum est ut communis virtus utriusque sancti scripta [Laud., scriptura] connectat.4 Ergo his miraculis lector intendens intelligat, non aliter nisi martyrum reliquorumque amicorum Dei adiutoriis se posse salvari.5 Ego autem Domini misericordiam per beati martyris Iuliani patrocinia deprecor, ut advocatus in causis alumni proprii, coram Domino assistens obtineat ut absque impedimento maculae ullius huius vitae cursum peragam, atque illa quae confessus sum in baptismo irreprehensibiliter teneam, fideliter exerceam, ac viriliter usque ad consummationem huius vitae custodiam.6 Amen.7 Explicit liber secundus, de Gloria sancti martyris Iuliani peculiaris patroni nostri.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.45v bnf1712.63 bnf2204.71

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik