monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 49
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XLVIII. De reliquiis quas Nanninus presbyter detulit. <<<     >>> L. De alio caeco illuminato.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XLIX. Quod de eiusdem reliquiis multi infirmi sanati sunt.

1 Accedens autem ad locum ubi oratorium, quod in honorem Sancti construxerat, posuit haec pignora in altari sancto.2 Accedens autem ad eum unus cum amissis oculis, alius manu debilis, impleta oratione, hic lucem recepit post tenebras, manus ille usum post otia diuturna.3 Mulier etiam, nomine Aeterna [Gem. Acerna], cum filia ab hoste iniquo vexata, ad hoc altare curata, cum prole sospes abscessit.4 Frigoritici etiam in illo loco nonnulli salvati sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.45r bnf1712.63 bnf2204.71

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik