monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 48
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XLVII. De muliere illuminata. <<< >>> XLIX. Quod de eiusdem reliquiis multi infirmi sanati sunt.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XLVIII. De reliquiis quas Nanninus presbyter detulit.
1 Nanninus igitur presbyter domus Vibriacensis, Martyris huius gloriosi reliquias expetivit, quas ex iussu beati A viti pontificis assumptas, cum psallentio tulit usque ad basilicam sancti Ferreoli, quae [Adde non] procul ab ipso vico sita est: et cum ad eam pervenisset, unus ex energumenis est mundatus.2 Procedens autem psallendo, cum ad medianam pervenisset horam, hoste improbo virtute Sancti depulso, puella alia purgata discessit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.45r bnf1712.63 bnf2204.71