monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 47
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XLVI. De rosis ad sepulcrum eius divinitus ostensis. <<< >>> XLVIII. De reliquiis quas Nanninus presbyter detulit.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XLVII. De muliere illuminata.
1 Mulier erat a nativitate caeca, quae se exhiberi a parentibus ad beati Martini tumulum deprecata est: ubi cum venisset, prostrata per triduum ad cancellos, qui ante sepulcrum sancti Antistitis habentur extrinsecus, responsum accepit per somnium, dicente sibi sancto viro: Si lumen recipere desideras, require basilicam sancti Iuliani, in qua dum praesidium Martyris expetes [Al., expetieris], ille coniunctus Martino visum tibi necessarium, simul orationum suarum suffragiis, revocabunt.2 Exsurgens autem mulier, et ignorans quod in Turonico huius martyris reliquiae tenerentur, ad Santonicam urbem dirigit.3 Victorina etenim materfamilias, ex nobili stirpe progenita, in villae suae territorio basilicam construxerat, reliquiasque beati Martyris condiderat.4 Ad hanc ergo aedem mulier accedens, orat per triduum.5 Die autem tertia advenit natalis Baptistae dominici: stante autem populo, et lectionum dogmata auscultante, subito murmur magnum oritur.6 Presbyter vero qui solemnia celebrabat, comprimere voces cupiens, interrogat quid hoc esset.7 Cui unus ex astantibus ait: Murmur mitescere non potest, quia virtus Domini miraculum prodidit.8 Ecce enim mulier illa quae se caecam testabatur ortam, erumpente ab oculis sanguine, visum recepit.9 Tunc omnes benedixerunt Deum, cognoscentes pariter quae fuerant gesta.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.45r bnf1712.63 bnf2204.71