monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 46
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XLV. De puero ad ariolos ducto, et alio per virtutem Sancti sanato. <<<     >>> XLVII. De muliere illuminata.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XLVI. De rosis ad sepulcrum eius divinitus ostensis.

1 Eo tempore, cum post obitum Proserii martyrarii, Urbanus diaconus, huius basilicae ordinatur aedituus, mira res ad sepulcrum Sancti apparuit.2 Nam vigilante diacono in lectulo suo auditus est sonitus, quasi ostium basilicae panderetur.3 Post multarum vero horarum spatium, audivit ipsum iterum claudi.4 Post haec surgens de strato, praecedente lumine accedit ad tumulum Sancti: mirum dictu, vidit pavimentum rosis rutilantibus esse respersum! Erant autem magnae valde, cum fragrantia odoris immensi.5 In ipsas quoque cancelli celaturas, mirabatur rosas intus, nonus enim erat mensis; et hae ita erant virides, ac si easdem ipsius putares horae momento ramis virentibus esse decerptas.6 Tunc cum grandi reverentia collectas secretius posuit, multis exinde infirmis medicamenta distribuens.7 Nam energumenus quidam ex Turonico veniens, ut exinde delibutum potum sumpsit, eiecto daemone purgatus abscessit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.45r bnf1712.63 bnf2204.70

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik