monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 45
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XLIV. Qualiter expetita sunt eius pignora. <<< >>> XLVI. De rosis ad sepulcrum eius divinitus ostensis.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XLV. De puero ad ariolos ducto, et alio per virtutem Sancti sanato.
1 Inter reliqua vero insignia suscipiendorum miraculorum, ponimus et istud, quod insipientes corrigat et roboret sapientes.2 Igitur Cautini episcopi tempore, quo, ingruentibus peccatis populi, Arverna regio ab excidio luis quam inguinariam vocant devastabatur (Vid. Hist. l. IV, c. 31), ego Brivatensem vicum expetii, scilicet ut qui meritis tutari nequibam, beati martyris Iuliani salvarer praesidio.3 In quo dum commorarer vico, unus puer ex nostris ab hoc morbo corripitur, reclinatoque ad lectulum capite, graviter aegrotare coepit.4 Erat autem febris assidua cum stomachi pituita, ita ut si aliquid acciperet, confestim reiiceret; nec erat ei cibus confortatio, sed magis exitus putabatur.5 Denique mei cum viderent eum in extrema vexari, ariolum quemdam invocant.6 Ille vero venire non differens accessit ad aegrotum, et artem suam exercere conatur.7 Incantationes immurmurat, sortes iactat, ligaturas collo suspendit, promittit vivere quem ipse mancipaverat morti.8 Haec autem me nescio agebantur; quae cum mihi delata fuissent, amarissimus reddor, et cum gravi suspirio illud commemoro, quod Dominus per Eliam prophetam Oziae regi pronuntiat, dicens: Quia dereliquisti Dominum Deum Israel, et consuluisti deum Acharon; ideo de lectulo in quo ascendisti non consurges, sed morte morieris (IV Reg. I, 16).9 Nam iste post adventum arioli validius febre succensus, spiritum exhalavit, cuius post obitum interpositis paucis diebus, puer alius simili laborare coepit incommodo.10 Tunc ego eis inquio: Accedite ad Martyris tumulum; et aliquid exinde ad aegrotum deportate, et videbitis magnalia Dei, atque cognoscetis quid sit inter iustum et iniustum, et inter timentem Deum et non servientem illi.11 Accedentes autem, parumper pulveris circa sepulcrum iacentis sustulerunt.12 De quo ut hausit infirmus cum aqua, protinus assecutus est medicinam, recuperatisque viribus ac restincta febre convaluit.13 Intelligite ergo nunc, o omnes qui insipientes estis in populo, et postquam ista discusseritis, scitote quia nihil sunt quae ad seducendum humanum genus diabolus operatur.14 Ideo moneo ut si quis vexillo crucis signatus, si quis baptismi ablutione mundatus, si quis vetustate deposita in novo nunc homine viget, talia postponat ac negligat; quaerat autem patrocinia martyrum, per quos sanitatum miracula celebrantur: postulet adiutoria confessorum, qui merito amici sunt dominici nuncupati; et quae voluerit, obtinebit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.44v bnf1712.62 bnf2204.70
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik