monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 44
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XLIII. De cruce altaris furata. <<< >>> XLV. De puero ad ariolos ducto, et alio per virtutem Sancti sanato.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XLIV. Qualiter expetita sunt eius pignora.
1 Quae postquam gesta sunt, misit clericum suum, dicens: Vade, inquit, ad beati Iuliani basilicam, et fundens orationem, supplica ut tibi aliquid cerae vel pulveris de sepulcro iacentis largiri dignentur aeditui, ut delatum a me cum benedictione suscipiatur.2 Ille vero veniens, quae sibi fuerant imperata flagitat ac suscipit.3 Et cum suscepta ferre vellet, tanto gravatur pondere, ut vix cervicem posset erigere.4 Unde tremore magno concussus, pavimento prosternitur, et iterum cum lacrymis orationem fundens, surrexit incolumis, et acceptam sensit abeundi habere se libertatem. 5 Igitur arrepto itinere, incandescente nimium sole, siti corripitur.6 Veniens autem ad villam viae proximam, unam casulam adit aquam deposcens: de qua egrediens iuvenis dare responsum, ut eum vidit in terram corruit, factusque est sicut mortuus.7 Concurrentes autem parentes eius calumniabantur hominibus, asserentes parentem suum eorum magicis artibus fuisse peremptum, et apprehensum puerum elevaverunt eum semivivum.8 At ille de manibus eorum elapsus, percussis palmis, coepit debacchando clamare vel dicere quod martyris Iuliani virtute exureretur.9 Clericus vero haec audiens, posita super caput eius capsula cum pignoribus sanctis, fide plenus orare coepit attentius: ipse quoque cum vomitu sanguinem daemoniumque proiiciens, purgatus abscessit.10 Dehinc firmatus in fide portitor, iter totum cum psalmis et gratiarum actionibus carpens ad locum praeoptatum, Martyre ducente, pervenit.11 Iam exinde, tempore procedente, quanti ibi energumeni, frigoritici, vel diversis morbis oppressi, Martyris virtute sanati sunt, nec nomina retineri, nec numerus potuit colligi.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.44r bnf1712.62 bnf2204.69
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik