monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 43
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XLII. De caeco illuminato. <<<     >>> XLIV. Qualiter expetita sunt eius pignora.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XLIII. De cruce altaris furata.

1 Pendebat autem super ipsum altare crux holocrysa, eleganti opere facta: et erat tam praeclara visu, ut eam putares ex auro esse mundissimo.2 Advenientibus vero barbaris, a quodam esse aurea aestimata direpta est et sinu recondita.3 At is qui eam sustulerat, tanto subito pondere praegravatur, ut eam penitus sustinere non posset, statimque compunctus virtute Martyris, ac poenitentia motus, de itinere transmissam loco sancto restituit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.44r bnf1712.61 bnf2204.69

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik