monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 41
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XL. De reliquiis eius, quas Aridius presbyter sustulit. <<<     >>> XLII. De caeco illuminato.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XLI. De paralytico sanato.

1 Multa quidem et alia sunt, de quibus plurima praetermittens, aliqua pando.2 Infirmus quidam, omnibus membris debilis, plaustro impositus ad eius monasterium est adductus.3 Qui cum ante ipsam basilicam in hoc vehiculo nocte iaceret, videt eam subito magno splendore fulgentem; vocesque in ea psallentium tanquam multorum hominum audiebat.4 Dum haec agerentur, et ille orationem funderet, quasi stupens factus [Al. stupefactus] nec memor dolorum, eo appropinquante, splendor quem viderat praeteriit ante oculos eius.5 At ille, fulgore demoto, in se reversus, sensit se pristinae saluti recuperatum.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.44r bnf1712.61 bnf2204.69