monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 40
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XXXIX. De periuris. <<<     >>> XLI. De paralytico sanato.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XL. De reliquiis eius, quas Aridius presbyter sustulit.

1 Cum autem ad me Aridius presbyter ex Lemovicino venisset, vir valde religiosus, cuius etiam in secundo virtutum beati Martini libro (Cap. 39) memini, dum sollicite vitam eius perscrutarer, et actionem inquirere coepi quae ibidem beatissimus Iulianus in miraculis prodidisset.2 In honore enim beati Martyris basilicam aedificavit, quam et eius reliquiis illustravit.3 Sicut ergo est verecundissimus, diu cunctatus, tandem haec et valde invitus exposuit.4 Quando, inquit, primum beati Iuliani adivi basilicam, parumper cerae a sepulcro sustuli: inde veniens ad fontem in quo beati Martyris sanguis effusus est, abluta aquis facie, parvam ab his pro benedictione complevi ampullam.5 Testor omnipotentem Deum, quia antequam ad domum accederem, colore, spissitudine atque odore in balsamum commutata est.6 Veniens vero sacerdos ad dedicandam aedem, eum haec exposuissem, nihil aliud pro reliquiis in sanctum altare condere voluit, nisi vasculum cuius aqua in balsamum commutata fuerat, dicens: Hae sunt certae reliquiae, quas Martyr paradisiacis virtutibus illustravit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.44r bnf1712.61 bnf2204.69