monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 39
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XXXVIII. De alio contracto. <<< >>> XL. De reliquiis eius, quas Aridius presbyter sustulit.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XXXIX. De periuris.
1 Est etiam in Turonico vicus, cui Gaudiaco nomen est, in quo beati Martyris reliquiae continentur, qui cum magnis virtutibus crebro illustretur, in periuris tamen plerumque agitat ultionem.2 Nam cum ibidem quis, inimico humani generis suadente, periuraverit, ita ultio divina prosequitur, ut protinus aut in successione damni, aut in amissione proximi, aut in consumptione morbi manifesta patescat: non tamen causam remanere inultam Martyr prorsus indulget; sed nec inibi tam [Al., iam] ausu temerario periurat barbarorum cruda rusticitas.3 De quo negotio ista sufficiant, quia longum est singula quae de his acta sunt per ordinem memorare.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.43v bnf1712.61 bnf2204.69
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik