monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 38
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XXXVII. De puella lippa . <<< >>> XXXIX. De periuris.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XXXVIII. De alio contracto.
1 Alius quidam puerulus parvulus, cuius parentes haud procul ab ipsa basilica commanebant, in secundo ortus sui anno membris totis contractus, sine spe alicuius boni nutriebatur.2 Qui ita contractus crat, ut genua ab eius ore penitus separari non possent.3 Cuius parentes, cum ad sanctam basilicam vigilassent, et proiectum infantulum coram sacrosanctis reliquiis dimisissent, post paululum reperiunt eum sedentem, membris omnibus esse directum.4 Dehinc, fusa oratione, gaudentes ad domum suam regressi sunt.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.43v bnf1712.61 bnf2204.69