monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 35
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XXXIV Qualiter Turonis in basilica eius reliquiae sunt locatae. <<< >>> XXXVI. De contracto in eodem loco sanato.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XXXV. Quod vinum ea nocte creverit.
1 Sed nec hoc silere puto quid in nocte illa, priusquam sanctae reliquiae ibidem collocarentur, sit gestum.2 Monachus ipsius loci, dum de adventu solemnitatis gauderet, et singulos quosque ad cellariolum basilicae promptissimus invitaret, hortans ut omnes in basilica fideliter vigilarent, extracto a vase vino, coepit eis causa devotionis cum gaudio propinare, dicens: Magnum nobis patrocinium in beatum Martyrem pietas divina largitur.3 Idcirco rogo charitatem vestram, ut unanimiter vigiletis mecum; cras enim sanctae eius reliquiae in hoc loco sunt collocandae.4 Exacta quoque cum sacris hymnis modulisque coelestibus nocte, celebratis etiam Missarum solemniis, festivitate ovans clericus coepit eos iterum, quos prius invitaverat, rogare ad refectionem, dicens: Gratias vobis ago quod sic ad vigilandum immobiles perstitistis.5 Sed nec Martyr diu distulit bonam voluntatem virtutis suae gratia munerare.6 Nam ingressus promptuarium clericus, reperit cupellam, quam pene mediam reliquerat, per superiorem aditum redundare, in tantum ut copia defluentis vini rivum per terram ad ostium usque deduceret.7 Quod ille admirans, posito deorsum vase, saepius extulit plenum: sed et de ipso cum satis abundeque fuisset expensum, nihil prorsus defuit, sed usque in crastinum mirantibus cunctis semper stetit plenum.8 Erat autem III Kalend. mensis quinti.9 O admirabilis virtus Martyris! cum produxit de vase sine flore vindemiam, cum sit solitum ut collecta vina condantur in vascula, protulit dolium musta, in quo non uva, sed virtus sola defluxit: turgescit vasculum a liquore, fructus non illatus est, sed creatus.10 Agit hoc ille Dominus ad glorificandum Martyrem, qui implens uterum Virginis sine semine, permanere praestitit matrem in castitate: sed tamen hic novo magis exuberat fructu, cum sine caudicibus falerna porrigit ad bibendum.11 In aliis vineis vix adhuc erumpunt gemmae, in hoc vero vase vinum defluit.12 A virtute aequatur Maius Octobri, cum nova porrigit pocula, et plus habet quam ille, cum in promptu non ostenditur vinea, et in domo gignuntur falerna.13 Rudis etenim venit sine torculari vindemia, quae non in palmitibus, sed in occultis mysteriis est reperta; acervus acinorum non premitur ab arbore, et vini defluunt undae; hauriuntur falerna, cum in torculari non cernuntur impressa; vitis ecce non aspicitur, et pocula large complentur.14 Sed quid inquam? non enim deest fidelibus virtus illa coelestis.15 Nam qui quondam in nuptiis de aquis praestitit vina, nunc suis eadem large porrigit sine ullius elementi natura; et qui geminis piscibus quinque millia hominum satiavit, nunc bonae voluntati multiplicata restituit.16 In ipsius enim ortus tempore angelica vox testata est, dicens: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14).17 Sed iam ad sequentia virtutum opera veniamus.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.43r bnf1712.60 bnf2204.68
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik