monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 34
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XXXIII. De reliquiis eius in Oriente exhibitis. <<<     >>> XXXV. Quod vinum ea nocte creverit.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XXXIV Qualiter Turonis in basilica eius reliquiae sunt locatae.

1 Haec ego dudum expertus sum.2 Contigit ut post ordinationem meam Arvernos accederem: profectusque beati basilicam adivi, expletaque festivitate, diruptis a palla quae sanctum tegit tumulum fimbriis, in his mihi praesidium ferre credens, impleta oratione discessi.3 Apud Turonicam vero urbem monachi in honore ipsius Martyris basilicam, qualem possibilitas eorum habuit, aedificaverunt, cupientes eam eius virtutibus consecrari.4 Audientes autem haec pignora a me fuisse delata, rogabant ut dedicata aedes iisdem augeretur exuviis.5 At ego, apprehensam secretius capsam, ad basilicam beati Martini incipiente nocte propero.6 Referebat autem mihi vir fidelis, qui tunc eminus astabat, cum nos basilicam sumus ingressi, vidisse se pharum immensi luminis e coelo delapsam super beatam basilicam descendisse, et deinceps quasi intro ingressa fuisset.7 Cum enim nobis haec in crastinum a fidelibus relata fuissent, coniicimus eam a virtute beati Martyris processisse.8 Depositis ergo super altare [Al., altarium] sacrosanctis reliquiis, vigilata nocte, cum grandi psallentio ad antedictam deferebantur basilicam.9 Et ecce unus ex energumenis, manibus in se collisis, ore patulo, cruenta proiiciens sputa, aiebat: Ut quid te, Martine, Iuliano iunxisti? Quid eum in his provocas locis? Satis nobis erat praesentia tua supplicium, similem tui ad augenda tormenta vocasti.10 Cur haec agis? quare nos cum Iuliano sic crucias? Haec et alia misero declamante, expletis missarum solemnitatibus, dum se ante sanctum altare diutissime collidit, profluente sanie ex ore eius, ab infestatione furoris diabolici liberatus est.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.42v bnf1712.58 bnf2204.67

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik