monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 33
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XXXII. De reliquiis eius in Campaniam translatis. <<<     >>> XXXIV Qualiter Turonis in basilica eius reliquiae sunt locatae.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XXXIII. De reliquiis eius in Oriente exhibitis.

1 Quid de eius reliquiis in Oriente fidelium fratrum relatio signat, edicam.2 In quadam Orientis civitate, dum in ecclesia a daemonio quidam torqueretur, in navi beati Martyris praedixit esse reliquias.3 Cumque navis portum fuisset adepta, hic ad eam saltuatim prosiliit, ac provolutus solo coram navi, erumpente ab ore et naribus tabe, persona purgata est.4 Quae cum episcopo nuntiata fuissent, commovet populum cum accensis cereis ad portum usque procedere.5 Igitur nauclerus audiens, flensque prae gaudio, in occursum episcopi properat, nihil se aliud asserens de Beati sustulisse basilica, nisi parumper pulveris qui circa sanctum iacebat tumulum: sed Deus omnipotens comprobans fidem viri, occuli virtutem Martyris non permisit.6 Dehinc episcopus sublatas reliquias usque ad sanctam ecclesiam cum magno honore deportat.7 Negotiator vero tanta cernens mirabilia, basilicam in honore Martyris aedificavit, in qua beatas reliquias collocans, multa deinceps ibi miracula vidit operari.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.42v bnf1712.58 bnf2204.67