monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 32
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XXXI. De mansuetudine pecorum. <<< >>> XXXIII. De reliquiis eius in Oriente exhibitis.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XXXII. De reliquiis eius in Campaniam translatis.
1 De illis dixisse virtutibus sufficiat quae circa sanctam basilicam aut gesta sunt, aut geruntur: nunc pauca de locis illis in quibus eius habentur reliquiae disserentes, finem huius libelli facere placet, devotione commonente.2 Quidam apud Belgicae secundae provinciam, id est suburbano Rhemensis urbis, basilicam in honore beati Martyris studiose construxit, cuius reliquias post perfectam fabricam expetiit fideliter ac devote.3 Quas acceptas dum viatim psallendo regreditur, Rhemensem est ingressus Campaniam.4 Erat enim haud procul a via ager cuiusdam divitis Campanensis, ad quem scindendum magna multitudo convenerat.5 Igitur appropinquante viatore cum his pignoribus, coepit quidam de aratoribus male torqueri, et quasi in excessu mentis dicere: En, inquit, beatissimum Iulianum appropinquantem, ecce virtutem eius, ecce gloriam eius.6 Currite, viri, relinquite boves, dimittite aratra, caterva omnis eat in obviam.7 Stupentes illi, et quid narraret ignoti [Al., ignari], dum hebetati admirantur tam voces quam dicta personae, protinus miser, relicto in arvis vomere, elidens se in terram, verberansque palmas, in parte qua vir ille beati Martyris veniebat, cursu celeri rapitur, clamans: Ut quid me, Sancte, sic crucias? ut quid me, gloriose Martyr, incendis? cur regionem tibi non debitam aggrederis? cur habitacula nostra perlustras? Talia eo dicente, ad locum ubi iam sacerdos tabernaculum erexerat, turbulentus advenit, prostratusque coram Sancti reliquiis, diutissime humo [Al., homo] incubuit.8 Tunc presbyter capsulam illam sanctam super eum ut posuit, illico erumpente ex ore eius sanguine, ab incursione diabolici erroris mundatus est; ac deinceps virtutem Sancti praedicans, comes fuit huius itineris.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.42r bnf1712.58 bnf2204.67
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik