monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XXX. De energumenis. <<<     >>> XXXII. De reliquiis eius in Campaniam translatis.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XXXI. De mansuetudine pecorum.

1 Sed et illud est memoratu dignissimum, quae sit mansuetudo pecorum in hac basilica votivorum: qualiter vituli petulantes, calcitrantes equi, grunnientes suillae [Al., sues], cum limen sanctum ingressi fuerint, conquiescunt.2 Nam vidimus saepe cothurnosos tauros, qui a quindecim aut eo amplius viris alligati, funibus ducebantur, talem in hominibus impetum dare, ut putares eos ipsos quoque dirumpere funes: sed cum aedem sanctam ingressi sunt, ita quieverunt, ut arbitreris eos tanquam agnos mansuetos haberi. Vidimus etiam [Al., et nunc] per medias turmas multos ingredi, inclinato capite populos amoventes rostro, non cornibus; et tanquam tribunal adirent iudicis, aliquem sensum habere timoris; non calcem mittere, non aliquem cornu petere, non oculis torvis aspicere, sed in omni mansuetudine usque ad sanctum properantes altare, osculantesque, rursus in ipsa qua ingressi fuerant patientia repedare.3 Sic et reliquorum iumentorum petulantia, cum illuc accesserit [F. leg. accesserint], deposito cuncto furore, mitescit, ut ea inmansuetudine columbarum cum grandi admiratione conspicias.4 De his vero quae votiva sunt, nulli penitus quidpiam subtrahere licet; nullus priusquam ad basilicam veniat, aut commutare praesumit, aut emere.5 Nam qui fecerint, saepius ultione divina graviter quatiuntur.6 Nam aut febris imminet, aut malum aliquod obrepit, aut damnum grave succedit, aut hoc quod abstulit morbus aufert.7 Difficile tamen sine praesenti ultione res praeterit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.42r bnf1712.57 bnf2204.66

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik