monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 30
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XXIX. De festivitate eius. <<< >>> XXXI. De mansuetudine pecorum.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XXX. De energumenis.
1 Energumeni vero cum advenerint, plerumque evomunt in Sanctum Dei convicia, cur sanctos alios ad sua convocet festa, ipsosque nominatim confitentes, eorum fatentur virtutes et merita.2 Aiunt enim: Sufficiat tibi, Iuliane, nos propria virtute torquere.3 Ut quid reliquos provocas? quid invitas extraneos? Ecce Martinum Pannonicum, inimicum iugiter nostrum, qui tres a nostris cavernis repulit mortuos.4 Adest Privatus ex Gabalis, qui oves suas barbaris, nostra instigatione commotis, tradere noluit.5 Advenit Ferreolus collega tuus ex Viennensibus, qui nobis in te supplicium, incolis praesidium misit.6 Quid Symphorianum Aeduum, quid Saturninum vocas Tolosanum? Aggregasti concilium, ut nobis ingeras infernale tormentum.7 Haec et his similia dicentibus, ita sanctos Dei humanis mentibus repraesentant, ut nulli sit dubium eos inibi commorari: multi tamen ab his infirmi curantur, et sani recedunt.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.42r bnf1712.57 bnf2204.66