monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XXVIII. De eo qui prae multitudine populi ad sepulcrum non valebat accedere. <<< >>> XXX. De energumenis.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XXIX. De festivitate eius.
1 Huius festivitatis tempus ignara plebs moesta pendebat, nesciens diem in quo Martyr beatus deberet pro virtutis ac passionis gloria honorari, et haec ignorantia usque ad beatam Germanum Autissiodorensem antistitem est protracta.2 Factum est tantum ut antedictus pontifex Brivatem adveniret, sciscitatusque ab incolis quo tempore huius sacra celebrarentur, se nescire respondent.3 Tunc ille: Oremus, inquit, et fortassis nobis haec Domini potentia revelabit.4 Quod cum fecissent, mane orto, convocatis senioribus loci, ait V Kalendarum mensis septimi celebrandam esse festivitatem.5 Ex hoc nunc devotus adveniens populus, vota praesuli reddens, refert et animae et corporis medicinam.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.41v bnf1712.57 bnf2204.66
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik