monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 28
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XXVII. De tonitruo in basilica facto, et coruscatione. <<<     >>> XXIX. De festivitate eius.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XXVIII. De eo qui prae multitudine populi ad sepulcrum non valebat accedere.

1 Clericus autem quidam Aridii Lemovicini abbatis ad festivitatem veniens, prae multitudine populi non modo ad sanctum tumulum accedere, verum etiam nec in ipsam basilicam potuit introire.2 Cumque moestus metatui se reddidisset, recubans in lectulo obdormivit.3 Protinus astitit ei vir in visu, dicens: Quid tu, inquit, sopore deprimeris? Vade celerius ad templum Martyris, et omnia invenies reserata.4 At ille metu territus exsurgens, credulus dictioni, properat velociter experiri si vera essent quae sibi fuerant indicata.5 Cumque venisset ad ostium, reperit, remotis undique populis, usque ad sanctum altare vel ipsum tumulum viam factam nullo obsistente: et sic sine ulla impressione accedens, fusa oratione, cum gaudio est regressus.6 Quod ne quis dubitet, testor omnipotentem Deum, quia ab ipsius abbatis haec ore cognovi, apud cuius monachum gesta sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.41v bnf1712.57 bnf2204.66