monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 27
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XXVI. De febricitante ad fontem sanato. <<< >>> XXVIII. De eo qui prae multitudine populi ad sepulcrum non valebat accedere.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XXVII. De tonitruo in basilica facto, et coruscatione.
1 Quadam autem die orta tempestas cum magno venti impetu super vicum Privatensem rapide descendebat; micabant enim de nubibus fulgura, ac tonitrua terribiliter voces dabant.2 Quatitur terra fragore, et exuri a coruscatione pene omnia putabantur: sola erat exspectatio in virtute Martyris gloriosi.3 Nec mora, dato cum fulgore gravi sono tonitrui, iaculum igneum per aditum quo funis ille signi dependet ingreditur; percussisque duabus columnis, frusta excussit: inde repercutiens per fenestram quae super sanctum habetur tumulum est egressum, nullum tamen per Beati custodiam de populo laesit.4 O quam magnus circa alumnos proprios beati Martyris amor! columnas sustinuit percuti, non sinit phalangas; confringi passus est vitream, non catervam; permisit super sepulcrum proprium praeterire coruscum, ne fieret multitudinis totius interitus.5 Igitur expulsum a basilica sancti Martyris iaculum acervos foeni combussit, interfecit pecora, iumenta delevit.6 Quod si haec fortuita quis putat, admiretur magis et stupeat inclyti potentiam Martyris, quod praeteriens ignis per medium populi, neminem nocuit, sed ibi tantum explevit vota, ubi se cognovit habere licentiam.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.41v bnf1712.57 bnf2204.65
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik