monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 64 > 64 > 29 > 35 > 29 > 45 > 41 > 33 > 32 > 48 > 40 > 44 > 47 > 28 > 46 > 30 > 36 > 37 > 22 > 43 > 24 > 34 > 49 > 16 > 38 > 50 > 10 > 23 > 39 > 13 > 26
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XXV. De mei capitis dolore. <<< >>> XXVII. De tonitruo in basilica facto, et coruscatione.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XXVI. De febricitante ad fontem sanato.
1 Est enim ad hunc fontem, quia ibidem martyr percussus est, virtus eximia.2 Quidam a febre correptus, dum in extremis ageret, desiderium habuit de aqua fontis haurire, ad quam etiam se deportari fideliter exoravit: qui a suis inter manus apprehensus, et in loco depositus, protinus ut aquae haustum accepit, et faciem caputque perfudit, recipere meruit sanitatem; et aliorum manibus illatus, propriis gressibus est regressus.3 Fuit autem incola huius vici, sed excidit nomen eius.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.41r bnf1712.56 bnf2204.65
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik