monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 25
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XXIV. De febre Petri fratris mei. <<< >>> XXVI. De febricitante ad fontem sanato.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XXV. De mei capitis dolore.
1 Sequenti vero festivitate, dum iterum cum magno gaudio ad sanctam properaremus basilicam, mihi caput a sole percussum graviter dolere coepit: qui dolor accrescens, febrem intrinsecus generabat, ita ut nec cibum me capere, nec loqui permitteret.2 Cumque per duos dies ab hoc dolore consumerer, die tertia ad basilicam sancti Ferreoli, cui fons ille de quo superius meminimus (Cap. 3) est contiguus, advenimus.3 Distat autem basilica a Brivatensi vico quasi stadiis decem.4 Cumque in loco illo venissemus, libuit animo ad fontem usque procedere, confidens de virtute Martyris, quod si me exinde levis unda perfunderet, mox sanarer.5 Adveniens vero orationem fundo, aquam haurio, os refrigero, caput infundo: statimque decidentibus lymphis, fugato dolore sanus abscedo, et usque ad sepulcrum Martyris gloriosi laetus ingredior, admirans et gratias agens Martyri, quod prius me virtute sua dignatus fuerit visitare, quam ipsius mererer cernere sepulcrum.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.41r bnf1712.56 bnf2204.65