monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 23
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XXII. De caeco illuminato. <<< >>> XXIV. De febre Petri fratris mei.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XXIII. De pede Galli, postmodum episcopi, sanato.
1 Erat enim tunc temporis apud urbem Arvernam patruus meus, Gallus episcopus (Vid. Vit. Patrum cap. 6.), de quo non videtur omitti qualiter in adolescentia sua fuerit a Sancti virtute iuvatus.2 Et quia saepius commemoravi quale excidium Arvernae regioni rex Theodericus intulerit, cum neque maioribus, neque minoribus natu aliquid de rebus propriis est relictum, praeter terram vacuam, quam secum barbari ferre non poterant; his ergo temporibus gloriosae memoriae patruus meus, qui postea, ut dixi, sacerdotali fasce Arvernam rexit Ecclesiam, pupillus erat, cuius facultates ita direptae sunt ab exercitu, ut nihil prorsus remaneret in promptu.3 Ipse quoque cum uno tantum puerulo usque ad Brivatensem vicum plerumque itinere pedestri discurrebat.4 Accidit autem quodam tempore, dum hoc iter tereret, ut laxatis prae calore solis calceamentis, nuda incedens planta, sudem calcaret spineam, qui tunc fortassis incisus adhuc terrae haerens, erecto acumine inter herbas virides latitabat.5 Qui defixus plantae et superegressus, effractusque deorsum extrahi nequibat.6 Igitur defluente sanguinis rivo, cum gressum facere non valeret, beati Martyris implorat auxilium, paululumque dolore compresso, licet claudicando, iter quod coeperat expedivit.7 Tertia vero nocte, computrescente vulnere, dolor maximus incitatur.8 Ille vero ad experta dudum praesidia confugiens, sepulcro glorioso prosternitur; expletisque vigiliis regressus ad lectulum, dum virtutem Martyris praestolatur, somno incumbente deprimitur.9 Deinde consurgens, nullam doloris sentit iniuriam, aspectaque planta, pars sudis quae ingressa fuerat, non videtur, evulsam tamen sentiebat a pede.10 Quod lignum diligenter inquirens in stratu suo reperit, admirans qualiter fuisset egressum.11 Solitus namque erat in episcopatu suo locum vulneris ostendere, in quo magna adhuc fossa conspiciebatur, obtestans in hoc beati Martyris fuisse virtutem.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.40v bnf1712.56 bnf2204.64
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik