monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 22
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XXI. De eo qui caballum in festivitate perdidit. <<< >>> XXIII. De pede Galli, postmodum episcopi, sanato.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XXII. De caeco illuminato.
1 Cum autem quidam ab eo loco per incursum diabolicum oculum perdidisset, et ad hospitiolum suum viduatus lumine infeliciter resideret, ac manibus propriis nihil laborare praevalens, spem ullam alimonii non haberet; apparuit ei vir in visu noctis, commonens ut ad beati basilicam ambularet; ibique, si devote suggerat, promittit auxilium inveniri.2 At ille nihil moratus, arrepto baculo, adminiculante puero, sanctum ingressus est locum.3 Qui post completam orationem archipresbyterum, qui tunc locum ipsum regebat, nomine Publianum, adivit, supplicans ut oculis caecis Christi crucem imponeret.4 Erat enim valde religiosus.5 Quod ille dum iactantiam evadere cupit evitans, tenetur a caeco, nec omnino dimittitur, nisi quae petebat adimpleret.6 Tunc ille prostratus ante sepulcrum diutissime Martyris est suffragium deprecatus: deinde, admotam oculis caecis manum, protinus ut signum crucis imposuit, visum iste recepit.7 Admiramini, quaeso, virtutem Martyris, cui cum parum sit per se exercere miracula, nunc etiam per manus discipulorum, astipulante virtutis suae favore, publice operatur.8 Sed nec meritum discipuli fuit exiguum, cui haec praestita esse cernuntur.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.40v bnf1712.55 bnf2204.64
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik