monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 21
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XX. De eo qui basilicam sanctam furto spoliavit. <<<     >>> XXII. De caeco illuminato.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XXI. De eo qui caballum in festivitate perdidit.

1 Multa quidem et alia in praevaricatoribus ostendit: sed satis sint ista ad coercendam desidiam eorum.2 Nunc vero ad gaudia prosperitatum, quae larga pietate praestat populis, revertamur.3 Sed prius illud non arbitror postponendum, quod expertum valde cognovimus, quid in rebus perditis apud hunc patronum fidelis deprecatio consequatur: ex quibus unum tantum commemorare studui.4 Ad festivitatem beati Martyris devotus pauper advenerat, laxatoque equite, sacram ingressus est aedem, ac vigiliis immobilis instans, noctem cum caeteris orando deduxit.5 Illucescente vero coelo ad metatum regressus, caballum quem reliquerat non invenit: quaesitumque diutissime, nec signa quidem quam in partem discessisset agnovit.6 Transacto igitur biduo, recurrit iterum per saltus, perscrutans locorum incolas, si forte aliquis aut teneret captum, aut capi vidisset ab aliquo.7 Nullum dehinc indicii genus reperiens, anxius atque moestus ad sepulcrum Sancti regreditur, ibique causas doloris ac moeroris exponens, aiebat: Ad tua, Sancte, limina veni, nihil aliud quam parvitatis meae vota deferre: nihil iniuste abstuli, nihil gessi indignum tua solemnitate; cur, inquam, perdidi rem meam? Rogo ut restituas amissum, ut necessarium reddas.8 Haec fletu addito aiens, ut egressus est templum, conspicit eminus a quodam viro suum equitem retineri.9 Ad quem accedens, dum discutit unde sit, aut unde venerit, aut ex quo tempore hunc habeat equum, didicit ipsa hora eum fuisse repertum, qua ille beati Martyris imploravit auxilium.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.40r bnf1712.55 bnf2204.64

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik