monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 20
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XIX. De eo qui propter triantem peieravit. <<< >>> XXI. De eo qui caballum in festivitate perdidit.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XX. De eo qui basilicam sanctam furto spoliavit.
1 Saepe haec ille audierat qui basilicae sanctae violentiam intulit, sed iniquam mentem semel obsessam vitio, bonitas mollire non potuit, Salomone obtestante: In malevola anima non ingreditur sapientia (Sap. I, 4).2 Advenerat festivitas Sancti, et ecce quidam e populo conspicatur ornamentis immensis beatam basilicam effulgere.3 Concupiscit iniqua mente quod adipiscens non poterat occultare.4 Igitur discedente populo a basilica post gratiam vespertinam, hic se in angulo basilicae reprimens latitavit, ac dato cunctis nocturna quiete silentio, vel operiente umbrosa caligine mundum, consurgit ab angulo, et nihil dubitans, utique quia satellite Satana impellebatur, super cancellum beati sepulcri cursu prosiliit rapido, detractamque a summo unam gemmis coruscantibus crucem, ad terram deiecit, collectisque velulis ac palliolis de circuitu parietum pendentibus, unum voluclum facit, imposuitque humeris, ac elevata cruce manu, locum unde discesserat repetit, ac posita capiti sarcina, peccati sopore compressus, obdormivit.5 Media vero nocte circumeuntes custodes sanctam basilicam aspiciunt in angulo unam gemmam crucis, tanquam iubar coeleste refulgere: obstupefacti accedunt cominus cum timore, admotoque cereo, inveniunt personam cum rebus furatis, quas auferre non potuerat, inibi decubare.6 Denique sub custodia eum illa nocte detentum, mane facto, cuncta quae fecerat patefecit, asserens se lassum obdormisse, eo quod diutissime circumiens cum fasce [Al., face] basilicam, ostium unde egrederetur reperire non potuit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.39v bnf1712.55 bnf2204.63
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik