monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 19
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XVIII. De eo qui caballum in vigilia Sancti furatus est. <<<     >>> XX. De eo qui basilicam sanctam furto spoliavit.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XIX. De eo qui propter triantem peieravit.

1 Quidam alteri triantem praestiterat, quem interpositis paucis diebus recepit.2 Post annum vero in atrio Sancti convento homine, rem suam quasi non recepisset sibi reddi deposcebat.3 At ille detestans, asserebat se reddidisse susceptum.4 Cumque diutissime altercarentur, ille qui reddiderat ait ad socium: Usquequo uterque contendimus? sub iudicio hoc omnipotentis Dei ponamus.5 Eamus ad tumulum Martyris, et quod sub sacramenti interpositione dixeris, discernat virtus sancta Patroni.6 At ille nec dubitans, ingressusque sepulcrum, dum audacter elevat manus ut peieraret [Al., periuret], infeliciter miser irriguit.7 Haeret vox in gutture, lingua coarctatur in fauce, vibrat labia vacua a sermone: ipsa quoque brachia, quae ad adiutorium frustrati sacramenti erexerat, prorsus retrahere non valebat.8 Ad haec vulgo admirante, publicato scelere, multitudo cuncta populi, una voce prorumpens, Domini misericordiam ac beati Martyris auxilium deprecatur.9 Post quatuor vero aut eo amplius horas ad sensum regressus, quod iniuste repetebat publica confessione patefecit, et sic sanus abscessit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.39v bnf1712.54 bnf2204.63

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik