monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XVII. De diacono qui oves basilicae abstulit. <<< >>> XIX. De eo qui propter triantem peieravit.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XVIII. De eo qui caballum in vigilia Sancti furatus est.
1 Alius autem per vigiliam festivitatis equum alicuius, qui tunc forte ad eamdem solemnitatem venerat, furto comprehendit, ascensoque velociter properat: scilicet ut qui lumen perdiderat veritatis.2 non inveniretur a luce, et cuius pectus cupiditatis tenebrae obsederant, eius et furtivam fraudulentiam nox celaret.3 De talibus enim Dominus dicebat in Evangelio: Omnis qui male agit, odit lucem (Ioan. III, 20).4 Albescente igitur coelo dicebat: Iam securus sum, nam triginta leucas a Sancti basilica elongatus sum, iam sees propriam domum esse me credo.5 Dum haec tacitus revolveret infra se, demotis ex axe tenebris, cognoscit se ipsi vico propinquum inter populos divagari; timensque ne scelus suum patefieret publico, eum cautela grandi caballum in loco unde digressus fuerat reformavit.6 Sic miser virtute Martyris tota nocte detentus in circuitu vici, et, ut ego credo, ab auctore qui eum obsederat est delusus, ut viam quam apprehendere voluit non valeret.7 O scelerata cupiditas, quid agis! semper amatores tuos in confusionem praecipitas.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.39v bnf1712.54 bnf2204.63