monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 17
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XVI. De contumacia Becconis. <<<     >>> XVIII. De eo qui caballum in vigilia Sancti furatus est.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XVII. De diacono qui oves basilicae abstulit.

1 Fuit etiam quidam diaconus qui, relictam ecclesiam, fisco se publico iunxit, acceptaque a patronis potestate, tanta perpetrabat scelera, ut vix posset a vicinis circumpositis sustineri.2 Accidit autem quadam vice ut saltus montenses, ubi ad aestivandum oves abierant, circumiret, atque pascuaria quae fisco debebantur inquireret.3 Cumque diversos spoliaret iniuste, conspicit eminus greges qui tunc sub nomine Martyris tuebantur, ad quos levi cursu evolans, tanquam lupus rapax diripit arietes.4 Conturbati atque exterriti pastores ovium, dicunt ei: Ne, quaesumus, contingas hos arietes, quia beati martyris Iuliani dominio subiugati sunt.5 Quibus ille haec irridens respondisse fertur: Putasne quia Iulianus comedit arietes? Dehinc ipsis verberibus affectis, quae voluit abstulit: ignorans miser quod qui de domibus sanctorum aliquid aufert, ipsis sanctis iniuriam facit, ipso sic Domino protestante: Qui vos spernit me spernit (Luc. X, 16); et, Qui recipit iustum, mercedem iusti accipiet (Matth. X, 41).6 Contigit autem ut post dies multos, non religione, sed casu conferente, ad vicum Brivatensem properaret, proiectusque humo ante sepulcrum, mox a febre corripitur, et tanta vi caloris opprimitur, ut neque consurgere, neque puerum evocare posset.7 Famuli vero cum vidissent eum extra solitum plus occumbere, accedentes: Quid tu, inquiunt, in tanta diuturnitate deprimeris? non enim tibi tam longus mos erat orandi, aut devotio.8 Ferebant autem de eo, quod quandoquidem in ecclesia fuisset ingressus, parumper immurmurans, nec [Al., ac] capite inclinato, regrediebatur.9 Tunc interpellantibus pueris, cum responsum reddere non valeret, ablatus manibus e loco, in cellam quae erat proxima lectulo collocatur.10 Igitur invalescente febre, proclamat se miser incendi per Martyrem; et quod primo siluerat, admotis animae iudicii facibus, crimina confitetur, iactarique super se aquam, voce qua poterat, deprecabatur.11 Delatis quoque cum vasculo lymphis, et in eum saepe deiectis, tanquam de fornace ita fumus egrediebatur e corpore.12 Interea miseri artus, ceu combusti, in nigredinem convertuntur, unde tantus procedebat fetor, ut vix de astantibus possent aliqui tolerare.13 Innuens enim dehinc manu, indicat se esse leviorem; mox illis recedentibus, hic spiritum exhalavit.14 De quo haud dubium est qualem illic teneat locum, qui hinc cum tali discessit iudicio.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.39r bnf1712.54 bnf2204.62

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik