monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 15
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XIV. De Sigivaldo pervasore. <<< >>> XVI. De contumacia Becconis.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XV. De Pastoris malitia.
1 Pastor vero quidam, non strenuitate, sed nomine Ingenuus, dum in multis rebus contra basilicam sancti Martyris iniuste ageret, ad hoc levitas eius inimico ingrassante convaluit, ut colonias basilicae concupiscens, quae agro eius erant proximae, pervadere non timeret.2 Ad quem sacerdos loci, cum aliquos de clericis quasi legatos mitteret, ut, accepta ratione, quod male pervaserat relaxaret, ille quasi contra iniquum hostem telis correptis prosiluit, fugatisque sagittis clericis, res Sancti in sua dominatione retinuit.3 Factum est autem ut in proximo adveniret dies passionis Martyris gloriosi: ad quam ille immemor pervasionis suae atque iniuriae, quam intulerat clericis, ante quinque dies solemnitatis ad vicum Brivatensem advenit.4 Qui cum in domo hospitalitatis suae convivio cum laetitia et exsultatione fungeretur, subito, coruscatione facta, tonitruum sonuit; rursumque iterato, iaculo igneo de coelis elapso, percussus est, nullo tamen de reliquis pereunte: deinde ad exemplum omnium, tanquam rogus flammeus ardens, paulatim consumebatur (V. supra, lib. I, c. 106).5 Ad quod miraculum populus qui ad Beati festa convenerat, haec cernens cum admiratione, metuebat; satisque illi fuit, ne de rebus Sancti aliquid ultra contingeret.6 Quod ne fortuito actum quis putet, cernat inter multos innoxios unum interiisse sacrilegum.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.38v bnf1712.53 bnf2204.61
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik