monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 13
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, XII. De Anagildo muto, surdo et caeco. <<< >>> XIV. De Sigivaldo pervasore.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XIII. De his qui Theoderici regis tempore basilicam irruperunt.
1 Videtur mihi, ut sicut Sancti virtute curata morbida retexuntur, ita et infidelium pravitates oratione illius confutatae, ad emendationem aliorum, ne similia appetant, declarentur: quia utraque Sancti gloria praestat, ut et hos sanitati reddat ne amplius crucientur, et illos arguat ne in futuro iudicio condemnentur.2 Et quia nullum latere credo aliquid de hostilitate Theoderici regis ac infirmitatibus Sigivaldi, quae ei in Arverno posito contigerunt, propter virtutem tamen beati Martyris est diligentius exponendum, quo facilius fides dictis adhibeatur.3 Igitur cum ad direptionem Avernorum rex antedictus festinaret (An. 525), et ingrediens terminum vastationi cuncta subigeret, pars aliqua ab exercitu separata ad Brivatensem vicum infesta proripuit, fama vulgante quod in basilica essent incolae cum multis thesauris adunati.4 Cumque pervenissent ad locum, inveniunt multitudinem promiscui sexus, obseratis ostiis, in templo ipso cum propriis facultatibus residere.5 Cumque intrare non possent, unus effractam ceu fur in altario sancto fenestram vitream, ingreditur, quia qui non intrat per ianuam hic latro est: dehinc, reseratis aedis illius valvis, exercitum intromittit.6 At illi direptam cunctam pauperum supellectilem cum ministris ipsius basilicae, reliquum quoque populum qui infra erat eductum foris diviserunt haud procul a vico.7 Quae cum ad regem delata fuissent, comprehensos ex his aliquos diversis mortibus condemnavit.8 Fugiens vero ille qui irrupta aede caput fuit huius sceleris, igne de coelo delapso consumptus interiit: super quem cum multi acervum lapidum congregassent, a tonitruis et coruscationibus detectus terrena caruit sepultura.9 Qui vero de consentaneis latentes regem in patria sunt regressi, correpti a daemone diversis exitibus hanc vitam crudeliter finierunt.10 Haec audiens rex, omnia quae exinde sunt ablata reddidit.11 Praeceperat enim ne in septimo a basilica milliario quis vim inferret.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.38r bnf1712.51 bnf2204.61
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik